monumenta.ch > Plinius > sectio 112

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 112
{XXXVII} Multa autem insecta et aliter nascuntur, atque in primis e rore. insidet hic raphani folio primo vere et spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. inde porrigitur vermiculus parvus et triduo mox uruca, quae adiectis diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. ad tactum tantum movetur, araneo accreta, quam chrysallidem appellant. rupto deinde cortice volat papilio.